graffiti_pompeiani

correspondance entre des élèves d'Egletons et des élèves de Frigento et de Pietradefusi.

09 septembre 2006

Vindemiae tempus adest: uvas vindemiemus.

E’ il tempo della vendemmia. In Francia come in Italia si raccolgono le uve per fare degli ottimi vini. In omaggio ai vini francesi, famosi in tutto il mondo, questa breve dissertazione in latino tratta dal libro “De vinis” di un medico austriaco, Joann Michael Schosulan, pubblicato a Vienna nel 1767. Propinemus nobis salutem.

DE VINIS GALLIAE

Et haec regio magnam copiam vinorum nobis largitur, inter reliqua praestantissimum habetur id, quod le vin de Champagne appellatur; quod non solum Rex Galliae sed et aliarum regionum Magnates magni aestimant; quoad colorem album et rubicundum est saporis delicati, propter acidi subtilis et spirituosi temperatam mixturam, inter reliqua optima censentur Aix, Seteri, Roan. Huic accedunt vina Burgundica, quorum optimum est Beaunense, hocce minus vaporosum est, atque melius aquam tolerat, quam vinum prius descriptum; ob suum colorem dicitur adhuc oeil de perdrix.

Neque minus incelebre est vinum illud le vin de Paris, quod ex uvis maturis conficitur, etsi enim tenue, gustui tamen acceptum est, difficulter ceterum aliis permiscibile; idem ex districtu Burdegalensi optimum habetur Gravianum vin de Grave, ideo sic nominatur, quod terra ibidem valde arenosa sit (quod minime mirandum) neque tam facile mentem sopit.

Praestantissimum autem est illud, quod vin de Pontac dicitur, quod Angli multum delectantur; etsi non minus notanda essent in Gallia vina Aurelianensia (quorum alba et rubra haberi possunt), nisi caput saepissime ferirent; multum laudis quoque habent in Gallia vinum Frontinianum, St. Laurentii, et Muscat de Lion, atque ultimum pariter saluberrimum censetur vinum Eremiticum vin d’Ermitage, quod crescit inter Valence et S. Valliere, est coloris subrubelli, saporis subausteri atque baccarum myrtillorum saporem refert..

Posté par graffiti_pompei à 17:55 - Commentaires [1] - Permalien [#]

Commentaires

    Parmi les vins cités, il y en a beaucoup qui resent, mais il y en a un qui a quasiment disparu : celui de Paris. Il reste quelques plants de vignes sur la butte Monmartre mais c'est plus du folklore que du vin...
    Le seul vin que je connaisse qui porte un nom latin ne vient pas de France, mais bien plutôt de chez vous... Pas trop loin de l'endroit où vous habitez, amis italiens !
    Vous voyez de quoi je veux parler ?

    Posté par Magister Galli, 10 septembre 2006 à 11:10

Poster un commentaire