graffiti_pompeiani

correspondance entre des élèves d'Egletons et des élèves de Frigento et de Pietradefusi.

22 novembre 2006

Ecce nostra classis

ECCE_NOSTRA_CLASSIS

DE NOSTRO DISCENDI LUDO, NOSTRA CLASSIS LOQUI LATINAM LINGUAM VOBISCUM CUPIT.

NOSTER LITTERARIUS LUDUS SEDEM HABET “PIETRADEFUSI” IN ABELLINO PROVINCIA.

NOSTRUM GYMNASIUM EST UNUM NOTISSIMORUM HIRPINIAE.

QUOTANNIS ACCIPIT ADULESCENTES, QUI A FINITIMORUM SCHOLIS VENIUNT.

HIC PRAEBET COGNITIONES EARUM RERUM QUAE IN SCHOLA PRAECIPIUNTUR.

PRAEDITUM EST AULIS AMPLIS MAGNO CONCLAVE UBI CONVENTUM HABEMUS. “COMPUTER” EXERCITAMUS, SPECTACULIS ADSUMUS.

PRAEEST LITTERARIO LUDO  MAGISTER “VIRGILIO IANDIORIO”, QUI ADIUVATUR A MAGISTRIS OPTIMIS.

NOSTRA CLASSIS, QUINTA B, CONSTAT EX DISCIPULIS DUODEVIGINTI:

OCTO MARES ET DECEM FEMINAE SUMUS.

DISCIPULI ALACRES, SED STUDII PARTICIPES A MAGISTRIS PUTANTUR. NON DESUNT CURAE, SED MAGISTRORUM AUXILIO POSSUMUS REMOVERE EAS QUAE ABSTANT.

NOSTRAE DISCIPLINAE, PRAETER HUMANITATIS STUDIA, SUNT LINGUA BRITANNICA RELIGIONIS DOCTRINA, HISTORIAE ARTISTICAE  STUDIUM, ARS GYMNICA, HORA AMATISSIMA AB OMNIBUS, IN QUA CURAE EVOLANT.

HABEMUS  MAGISTRAS ,OMNES FEMINAS, QUAE  DISCIPLINARUM PERITAE, INDULGENTES, CARAE SUNT, ETIAMSI INTERDUM SEVERAE.

QUID DICERE DEBEMUS DE NOSTRIS SOCIIS? PUELLAE VENUSTAE ET OPTIMAE SOCIAE SUNT.

Praeterea  ad discendam  linguam latinam libello utimur,qui nominatur Phaedri Fabulae, Novae Fabulae,Linguae Latinae Schola (I),Hirundo et canis, Linguae latinae scholae (II), De Bello Gallico et Catulli Carmina. Hi libelli etiam exercitationes habent. Superiore anno  legĭmus parvos libellos :

·        Phaedri Fabulae libellus semper lectus est. Patria Phaedri fuit Macedonia.Captivus romanorum, fuit servus Augusti imperatoris.Imperator ob eam rem amabat captivum. Fabulas parvas fingebat Phaedrus, sed pulchras, quas amabant pueri romani. In fabulis Phaedri erant praecepta vitae honestae. In   Phaedri fabulis loquuntur non solum homines, sed etiam beluae et arbores.

·        Novae Fabulae libelli Genovefa Immè est auctor. Hic libellus sex fabulas continet et in usum converti potest ad adulescentium litterarum studium, ut delectando doceret. Hic libellus exercitationes habet. Genovefa Immè est modernae Latinatis cultrix Galla. Litteras Latinas docuit in Lyceo et Universitate Studiorum urbis Pali..

Aestate, ad linguam latinam  exercitandam, legimus parvos libellos:

·        Linguae Latinae Schola libellus Genovefae Immè . Hic de Romanorum consetudinibus et moribus narrat. Pulchrae, iucundae et utiles sunt  exercitationes.

·        Hirundo et canis libellus ortus est ab opera  Genovefae Immè Francogallae scriptricis et Stephani Mondani Italici editoris, amboduorum maximo latinitatis modernae studio flagrantium.

Hoc anni tempore iam studemus ceteros libellos Catulli Carmina, De Bello Gallico et Linguae Latinae Schola (vol II). 

·        Linguae Latinae Schola (Vol II) continuatio est voluminis primi, quod Genovefa Immè scripsit in lingua latina.In hoc libello Romanorum Antiquorum consuetudines et mores sunt. 

·        De Bello Gallico est libellus, quo Cesar narrat res gestas in Gallia. Et libello redacto, cupiebat suam operam esse lectam in toto orbe et inter pueros et puellas. 

·        Catulli Carmina, quae voluptati sunt  in legendo.

Propositum : Latin is back

Quomodo noster cursus studiorum componatur

In nostra schola discere volumus  novo modo latinam linguam, qua re propositum fecimus, quod inscribitur “LATIN IS BACK”. Discere linguam latinam debet esse iucundum, quia mera ratio est.Tempus est animum renovare pro antiquis litteris et existimare latinam linguam. Propositi exitus ultimus erit partitio in globis classis, quae colligit in libello: fabulas, praecepta, proverbia et alia mirabilia, quae venient ab discipulorum inventione.

·        PRIMUS QUADRIMESTRIS:

Deponentia Verba, Semis-deponentia verba, verba in –io, Abnormia verba, verbum FERO et sua composita, verba NOLO VOLO et MALO,verbum EO et sua composita, verbum FIO et FACIO,verbum EDO, defectiva verba, impersonalia verba,compositio verborum impersonalis et proprius VIDEOR  et verborum DICENDI-SENTIENDI et NARRANDI, genitivi casus functiones, verba cum genitivo adhibita, gerundius et gerundivus, propositio interrogativa, propositio continua et propositio temporalis.

·        ALTER QUADRIMESTRIS:

Casus dativus et eius functiones, duplex dativus, verba  cum dativo adhibita, simplex casus accusativus et casus accusativus antecedens prepositioni,  simplex casus ablativus antecedens prepositioni et opinabilis tempus.

Speremus vos has paginas probaturos.Cupimus omnia quae vultis.Vos, qui legitis, ignoscatis adulescentiae nostrae.

Maria Giuseppina- Sonia- Claudio- Mariarita- Goffredo- Laura- Andrea

Posté par graffiti_pompei à 15:29 - Commentaires [0] - Permalien [#]

Commentaires

Poster un commentaire