graffiti_pompeiani

correspondance entre des élèves d'Egletons et des élèves de Frigento et de Pietradefusi.

23 septembre 2007

Litterula

Armando, studente del liceo classico di Pietradefusi, invia questa lettera in latino ad un ipotetico amico Lucilio prossimo a concludere gli studi della scuola secondaria, ma il destinatario vero è “se stesso”.

Lucilio Armandus salutem dicit.

Tempus est, Lucili mi, nos vanas cogitationes, inutiles spes atque stultas opiniones deserere. Hoc tempus est capere consilium, quod minime potest differri, et intelligere qualis iusta via sit et nobis suscipienda , quae futura nostra signet, sed a dubitationibus atque dubiis notetur.

Horatius, summus poeta noster, “Carpe diem –ait- quam minimum credula postero”. Terribilis insania! Nam ex tempore utile est de futuris, quantum possumus, cogitare, ne futura nobis necopinatos dolores seponant.

Amitte dubia. Cum lucida et intenta mente constitue. Noli fascinari a facilibus lucris. Decerne, sentiens quid vere tuum cor velit, et aviditatis omne desiderium desere. Quieto et laeto cum animo, tibi felicitatem et bonum omne cupio.

Vale

Posté par graffiti_pompei à 09:02 - Commentaires [0] - Permalien [#]

Commentaires

Poster un commentaire