graffiti_pompeiani

correspondance entre des élèves d'Egletons et des élèves de Frigento et de Pietradefusi.

11 octobre 2007

Sulpicia

Quot mulieres a latinis poetis laudatae fuerint; quot nomina earum tradita  posteris! Quis nescierit Lesbiam, Cyntiam, Deliam, Gliceram? Gaudia, dolores, amores, tristitiae nubes mulierum  latini poetae narraverunt. Mulieres, enim, sua voce poetica carebant.

Mihi visum est insolitum litteras latinas carere  mulieribus, quae  versibus suavis suas commotiones persequantur. Forsitan bene non legerimus in latinis auctoribus.

Abhinc annos septem  in Britannia Anglorum gens cupiditate  Sulpiciae arsit. Nam poeta John Heath-Strubbs (1918-2006)  duomillesimo A. D. edidit poemata, quae inscribitur “Poems of Sulpicia” (Hearing Eye, London), in Britannicum sermonem translata.

Sulpicia, tenuis poeta, vixit Romae altera parte   primi saeculi A. D . Eodem tempore quo vixit poeta Tibullus. Filia Servii Sulpicii Rufi (fere 81-43 a. C.) fuit neptis Messallae Corvino, qui constituit circa se homines litteris ac studiis humanitatis deditos. Circulus, cui  nomen proditum est  Messalla Corvinus, muneribus civilibus anteponebat  musas lautas et campestres. Sulpicia amavit Cerintum. Quis sit Cerintus, nobis latet.

Carmina Sulpicia constant ex sex elegiis, quadraginta versuum, in Corpore Tibulliano inclusis. Grati sumus filologo et poetae Otto F. Gruppe (1804-1876) quod in suo libro, qui inscribitur Die römische Elegie, exquisivit quis carmina scripsisset. Sulpiciam protulit in medium  et primus usus est dicendi modo “latinus muliebris”. Alius philologus, Ettore Bignone, sensit: rarum esse ut romana poesis habuerit modos tam sinceros et fervidos.

Carminibus Sulpiciae, modo alexandrino compositis, addiderim versus  poetae (mulieris), cuius nomen non constat,  Pompeiis in domus pariete graphio scriptos (CIL, IV, 5296):

O utinam liceat collo complexa tenere / braciola et teneris oscula ferre labellis / i nunc ventis tua gaudia pupula crede / crede mihi levis est natura virorum / saepe ego cu(m) media vigilare(m) perdita nocte / haec mecum medita(n)s multos Fortuna quos supstulit alte / hos modo proiectos subito praecipitesque premit / sic Venus ut subito coiunxit corpora amantum / dividit lux .....

Eva Cantarella, celeberrima atque notissima antiquitatis et scriptorum veterum litterate perita,  tribuit hoc carmen ad mulierem quendam. Hoc carmen  habendum est in  versibus, quos litterarum studio dediti appellant  “litteras viarum”.

De altera Sulpicia, quae vixit  tempore Domitiani imperatoris et carmina scripsit pro viro suo,  Martialis  agit (Epigrammata X, 35 et X, 38).

V. I.

Posté par graffiti_pompei à 14:59 - Commentaires [0] - Permalien [#]

Commentaires

Poster un commentaire